Ulyssis Aldrovandi, 1522-1605
1621 Quadrupedum omnium bisulcorum historia. Bononiae: Sebast. Bonhommius, pp. [i-xi], 1-1040, [1-12]; folio.
1642 Quadrupedum omnium bisulcorum historia. Ioannes Cornelius Uterverius colligere incepit, Thom. Dempsterius absolvit. Bononiae: apud Io. Baptistae Ferronii, pp. [i-vi], 1-1040, [i-xi]; folio. - (Library University of Cambridge)
Latin text of Bononiae, 1642
[1642: 878]
De Rhinocerote.
Cap. XXXIII
Septem animalia Monocerota, sive unum tantum cornu habentia viri eruditi observarut, prae aliis Iacobus Dalechampius animadversionibus Plinianis lib.ll cap 37. His adnumerant Rhinocerotem plerique. Ipse Plinius loco laudato; Sunt, inquit, cornua aliis animatibus quadrupedibus Singula & hac medio capite, aut in naribus, Quod tamen quam rerum sit nos in sequentibus discutiemus. Male Albertus Magnus Rhinocerotem & monocerotem idem animalis genus lib.22 de animalibus indicat, & cum alii sequuti, nec imperite quidam negant ullibi in rerum natura Rhinocerotem: quando & belluam multi descripserint veteres, recentio/resque, & in theatro aliquoties populus Romanus spectaverit. Nec ullum animal esse reor, eum ius natura, & descriptio magis sit in lubrico, incertoque. Consulendi sunt Bellonius, Gesnerus, Ioachimus Camerarius, Angelus Politianus cap. 56 Miscellaneorum & alii, qui non sunt mihi as manum. Etymon illi à cornu, quod ex naso pullulat, quod infrà quale sit, videbitur. Et licet secundum nonnullos duo habeat cornua, unum in naso, alterum paulo supra in fronte, aut ut non nemo existimat, in humero dextro, tamen quia prius est longius, fortius, utilius, ab eo sumpsit appellationem; Sed haec infra fusius.
SYNONYMA
Hoc nomine veniunt, piscis, avis, quadrupes fera; rhinoceros piscis .....
[over dit dier]
Rhinoceros avis ... [idem]
[other subject matter]
[879]
Generatio, et Coitus
Generatio eius qualis sit C. Plinius expressit lib. 10 cap. 63 Coitus adversus Elephanti, Camelis, Tigribus, Lyncibus, Rhinoceroti, Leoni, Dasypodi, Cuniculis, quibus aversa genitalia. Eodem ferè tenore C. Iul. Solinus cap. 40 polyhistor. Aversi coeunt nec hi tantum, Leones, sed & Lynces & Cameli & Rhinocerotes & Elephanti & Tigrides. Sive ille Plinium transcripsit, sive illum Plinius fontem, à quo hauriret, habuit, alter certè ab altero diffidet, nam Dasypodi, & cuniculi ab isto omittuntur, ab eo enumerantur, & minus incuriosus utroque est Aristoteles, lib. 5 de hist. animal. cap. 2 [Greek] Verum non omnia simili modo coniungun-tur, sed quae retro urinam emittunt, aversa coeunt, ut leones, lepores, lynces. Ita vertit Theodorus Gaza imperitissimè: nam [Greek] non sunt lepores, sed diversum longe animal, quod Latinum nomen non habet. C. Plinius lib.8 cap. 55 Lepores omnium praedae nascens, solus praeter Dasypodem, superfaetat. Sed & ipse Philosophus lib.1 hist. anim. cap.1 ad finem [Greek] Cervus, Lepus, Dasypus. Ibi aequali inconsiderantia idem vertit. Cervi, lepores, cuniculi cum vertere debuisset, Cervus, Lepus, Dasypus. Idemque error in translatione eiusdem de opere lib.3 cap.12 & lib.8 cap.28. Sed & apertissimè haec animalia distingui probant apud Athenaeum lib.9 versus cultissimi Archestrati, Callieratis Comici, Alcaei, Aristopanis, xenophatis, & aliorum. Verum ad generationem redeo Rhinocerotis, de qua nihil Aristoteles, Aelianus, Phile, nec Agatharcidas, nec quisquam Graecorum, quod sciam, ut appareat nusquam perfectam huius animalis cognitionem haberi. Nam nec quot concipiat, aut pariat, quamdiu vivat, aut qua cura feotum educet? apud ullum deprehendi.
Natura, Descriptio, Sexus, Locus
Feram istam Aristoteles notam non habuit, ieiunem, praeter morem suum delineavit. C. Plinius lib. septimo cap. vigesima Rhinoceros unius in nare cornu, alter hic genitus~elephanto, cornu ad saxa limato praeparat se pugne, in dimicatione aluum maximè petens, quam scit esse molliorem, longitudo ei par, crura multo breviora, color buxeus. Remisse, ac parcem ille, quod parua admodum eo adhuc saeculo istius quaprupedis Romanos attigisset notitia, nec qc qua luba Mauritaniae Rex, cuius authoritati plurimum Plinius defert, super eo prodidisset, uberius Agatarchides polyhistor. excerptis historicis apud Photium Patriarcham Bibliothecae Codice 250. Cuius antiqui scriptoris verba ex lib. primo de mari rubro cap. trigesima sexto, apposui ex versione Laurentii Rhodomanni, nam Graecus Codex non est ad manum. Rhinoceros vastitate quidem non minor, sed altitudine inferior est Elephanto, buxique refert colorem, pellis etiam contactu tenuior, is repandum in naribus fert cornu, ad ferri vim, & rigorem proxime accedens, quo cetero quidem tempore, ad quamcunque approximes cautem, praecordia verberat impetens, sed in dimicatione cum elephanto (cum hoc n. de pascuis continuas habet conflictationes, ac capitales luctus) ventrem subit & perrupto carnium ambitu exanguem facit, plurimique Elephantum; ta exanimati cemuntur; at si aluum contingendi copia non datur, contra ipse à proboscide, & dentibus ictus, variis modis amittit vires, & deficit, quia robore, & vi ab illo permultum differt. Concordes illi sanè, sed non parum ab illorum sententia diffident, qui res Americae exequuti sunt: Nicolaus de Comitibus Venetus in itinerario suo ab Indos. In Magi provincia Rhinoceros suillo capite, bovina cauda, in fronte cornu gestat non brevius bipedali longitudine, Elephantino est colore, cum quo illi perpetuum bellum. Cornu huiusmodi in pretio est aped omnes, quod venenatis rebus remedio esse censeatur. Heac tam sunt ali ea à descriptione veterum, ut aliud illud animal esse, ac Monocerotem verius, quam Rhinocerotem suspicari iure liceat, ita censuit Simon Maiolus vir litteratiss. Diet. Cunicular. colloq. septimo.
[880]
Nec minor est dissensus de cornu, nam laudati hactenus enum ei tantum cornu adsignant, Pausanias, gravis & fidelis scriptor, duo, alterum insigni magnitudine de naribus extans, alterum quod supemè erumpit, exiguum quidem, sed validissimum. Adducit sanè me locus ille, ut de succincta relatione C. Plinii iterum querat, & existimem quibusdam Rhinocerotibus duo esse cornua, sed non omnibus; nam nec verisimile Agatharchidem cum Plinio, & aliis infra citandis, hoc tam supinè neglexisse, nec locus M. Martialis Coqui explicari potest, nisi duo cornua admittamur ita enim libro spectaculorum epigr. 22.
Namque gravem gemino cornu sic extulit Ursum.
Pulchrè describit Oppianus Cilix lib.2 Cyneget. V. 552 sed inaudita ab aliis ratione, quod sciam, Sexum in eo animante sequiorem non esse, nec in specie foeminam esse, quae patiat,
cocipiatve: verba eius sunt,
[Greek poem cited, 15 lines]
Ea sic Latine sonant, nam vulgata versio haud quaquam consona Graecis,
Rhinoceros autem Oryge, asino Indico, est corpore impetuoso,
Non multo major, parvum vero supra summitatem nasi
Surgit cornu, grave, acutum, indomitum telum;
lllo ferrumque penetrarit impetu facto
Vulnerans, solidumque dissecuerit saxum.
Saepe in pulveribus mortuum ipsum prostravit,
Sensim vero in ruffa, & pulchricoma fronte,
Et in dorso maculae confertim purpurascunt.
Omnes vero mares sunt, nec unquam foemina conspicitur,
Et unde nascantur non novi, loquor non tanquam sciam,
An ex petra pernitiosum hoc genus prodierit,
An ex terra geniti sint, existantque è tellure,
An ex sese mutuo, portentum horrendum, procreentur,
Sine amoribus & sine nuptiis, & sine puerperio.
Multa ille ab aliis praetermissa nos in isto quadrupede docet, ut reorsane, quod visum semil
animal ad sui explicandam naturam multos utriusq; linguae auctores excitatit, ita suadet Claudius Aelianus lib.17 de animalib. cap. 44 [Greek] In primis verbis latet mendum, ideo
rescribendum [Greek] & sic sensus constat. Petrus Gillius vertit: Rhinocerotis figuram
describere, nimis frigidum esset, cum Graecorum permulti, & Romanorum qui illum viderint, eius formam plane sciant, at enim vim, & naturam eius actionum exponere alienum non est. Sed
vereor ne illi perierint, nec ad nos peruenerint. Et certe multum Oppianus ab aliis differt, nam
asino Indico, seu orygi tantum magnitudine parem vult, cum alii aequalem Elephanto extollunt:
[881]
Iam etiam in humidis undosi maris,
Gurgutibus, à seipsis facta nascuntur sine matre saecula,
ostreum, imbellesque apuae, cochlearum genera
testaceaq; conchyliaq; & quae in arenis nascuntur.
Commentum hoc ab ignoratione naturae, ut puro, profluxit, non aliter quam hyenam alternis annis marem, alternis foeminam fieri, & sine coitu parere vulgus credit. Plin. lib.8 cap.30 & lib. 28 cap. 8 & tamen illud negante Aristotele lib.3 de generat.animal. cap.6 asserere non j dubitarunt plerique veterum, & in his Aelianus disertus, & Phile lib. de proprietate animal. cap. 43.
[greek]
Hyaena quae mas pridie videnda erat
Nunc foemina est.
Nunc suspicionem ignorantiae antiquorum, & firmat sententiam meam vel illud praecipuè,q; pauci explicat qua regione potissimum Rhinoceros proveniat, aut ubi gentium vivat? Paulus Diaconus Epicomastes, Festi Pompeii lib.16 Rhinocerotem quidam esse aiunt bovem Aegyptium falso plane, nec unquam in Aegypto visus ille, nisi fortuito casu illatus, ut ex Strabone infra patebit; Alii Aethiopicum quadrupedum contendunt ex loco Pausaniae in Boeoticis, sive Taurum vocati, quod erroneum, nam, ibi loci ait ille in Aethyopia taurum esse, qui ob similitudinem cornu ad ignaris appelletur Rhinoceros. Relinquitur ergo certum & in Africae desertis, ubi Elephanti sint, ibi & Rhinocerotes esse, & in India, quod novo orbe detecto patrum nostrorum memoria rerum esse est deprehensum. Anton. Fernand. Soc. Iesu epist. datis anno 1610 in Abassia regno reperire ait. Peregrin. lib.7 cap.6. Et in Asiae multis locis hodie visitur, maxime in regno Bengala. Vide infra in speciebus variis.
Cornu, et Pugna cum Elephanto
Nonnihil supra de cornu obiter attigimus, hic fusius idem pertractandum; Nonnulli ergo unum ei tantum cornu adsignant, praeter naturalium rerum auctores Septimius Florens Tertullianus lib.3 contra Praxeam. Non utique destinabatur Rhinoceros unicomis, nec Minotaurus bicornis. Non omnes istum sequuntur, sed & Martialis duobus illum cornibus depraeliris, loco supra laudato, asservit, quod Angelus Politianus geminum illud cornu ad Ursum ierulerit, ut sit Dativus, ut ipse loquitur, serti non potest; Ursus enim cornua non habet: ad ipsum Rhinocerotem geminum cornu spectare docent verba Pausaniae loco proxime supra laudato: [Greek]
Quoniam illis in summa a nare singulis unicum cornu, tum aliud supra non magnis, verum in
capite, ne initio quidem comua. Utrumq; hoc cornu in capite, secundum Martialem, &
Pausaniam; at quidam in humero dextro cornu illud secundum & brevius esse contendunt
Indicar. rerum relat. lib.3 cap.7. Domitium Calderinum reprehendit Angelus Politianus, defendit
viriliter Iacob. Mazzonius lib.1 defens. Dant. c.35. Utcumq; sit, cornu, quod è nare surgit, &
nomen tribuit, & a virtute, praecipua extollitur, quod ut Monocerotis cornu venena propulset,
auctores supra citerti, Phile lib.de propriet. anim. c.36 lo. Tzetzes histor. Chiliad. 5 c.7.
[Greek]
Paulus Eucilius Veronensis vertit bene,
Cornu huius incidunt, venenis contrari a vi praeditum
Feram autem spoliatam cornu sinunt aufugere.
Sunt porro alii, qui fabulas meras putant, quicquid de cornibus Monocerotis, aut Rhinocerotis dicitur, nec quippiam virium its inesse ad venena depellenda, aut indicanda, omniaq; ea quae Principes pleriq; inter preriosissima asservant, fictitia esse, ut quod habent Rex Brittaniae ad Vindsore, rex Galliae ad Diui Dionysii, Veneti ad Diui Marci, quodq; Clemens VII Pontifex regi Francisco donavit, quodq; in direptione aedium Petri Medicaei Florentiae a Gallis occupatum memorant Paradinus, & Paulus Iovius lib.18 hist. talem enim virtutem illis inesse nec veteres ulli prodiderunt & negant nostro aeuo docti: aut si quid mirabilium in veneno detegendo ab illis fieri compertum sit, id non naturem ipsorum adscribendum censent, sed antidotis quibusdam, ex quibus cornua ista
[882]
temperentur, & manu siant, quod in Indari: cuiusdam artificio manifestum volunt, qui tale cornu Resp. Venetae vendidito. Sed ut de virtute illa venenum extinguendi, depellendiq; incertum ita illud exploratissimum cornu Rhinocerotem uti cum pugnam cum Elephanto init. C. Phaii locus corruptus est lib.18 cap.1 cum arbore exacuant, limentque comua Elephanti & saxo Rhinocerotes & utroque apri dentium sicas. Legendum est piano, apertoque sensu, limentque cornua Elephanti & saxo Rhinocerotes & uri & apri. Eodem enim pugnae genere uti Rhinocerotem, & urum, dicetur infra. Denique omnem huc inter feras istas inimicitiae naturalis & pugnandi titum expressit. Cl. Aelianus lib.19 cap.44. Latini interpretis verba sufficiem: In summa nare, cornu gerit, cuius mucro acutus existit, ex eoque nomen traxit, neque ipsum illud in robore concedit ferro, quod quidem ipsum, cum est contra Elephantum pugnaturus, sexis exacuit, & limat, caetera non ei paria cum Elephanto, nam hic & procerissimus est & fortissimus. Cornu igitur cuspidato Elephanti crura subiens aluum discerpit & lacerat, isque effuso sanguine decumbit; pugna eorum est de pastionibus, pro iisque tuendis multi mori dicuntur. At si aluum non praeoccuparit Rhinoceros, sed inter hunc conatum ab Elephanto praeveniatur, illius proboscide apprehensus, attrahitur, & retinetur, & dentibus ceu securibus conscinditur, ac tametsi eius pellis ea existat firmitate, ut aegre iaculo penetrari queat, tamen tam violentus est Elephanti impetus, ut eam traijiciat. Hinc ille forte a pellis duritia nomen videri posset mutuatus, nam Graeci ut nasum, ita pellem appellant; pugnattam a cum Plinio Aelianus; nam iste durissimum huic, & vix iaculo penetrabile corium attribuit, ille multo tenniorem Elephantine pellem ac delicatiorem adsignat. Sed parum interest, dummodo utriusque belluae natura, pugnamque ineundi ratio constet & percipiatur.
Quando primum in Europa visus
Exoticum est, pereginum animal, nec aeuo Aristotelis Graecis, nec Romanis, quidem ante annum Urbis conditae 666 cognitum, sed per quos Italiae monstratum, aut cuius opera productum, inter antiquarios non convenit, quam controversiam tangit Caelius Rhodiginus lib.16. Antiquar.lect. cap.15. Dio Cocceianus lib.51 vult Augustum Octavianum, devicta Cleopatra, cum anno 12 triumphum de ea duceret, qui fuit Urbis annus 725 Rhinocerotem omnium primum in triumphali pompa traduxisse, & publica ludorum sol emnitate confecisse
[cited in Greek]
Vertit Franc. Sylbergius: Multae ferae, ac animantia in triumpho Actiaco traducta, aut praelata, & inter hac Rhinoceros, & equus fluviatilis: Hippopotamum Latini Graeca voce appellant, tunc primum, & visi Romae, & occisi sunt. Equus ille quale sit animal, multi tradiderunt, multo plures viderunt. Rhinoceros autem caeterae Elephanto similis est, cornu antem ex ipso naso prominens habet, & hinc nomen suum invenit. De utroque animali falsum; nam Hippopotamus ludis Aedilitiis M. Scauri primum populo Romano ostensus. Plinio auctore lib.8 cap.26 & Rhinocerotem primus Cn.Pompeius magnus ludis editis exhibuit, multis antequam nasceretur Octavianus, annis. Idem Plinius lib.8 cap.20 qui cum Romanus esset, & classis Romanae prefectus, & ducentis annis, ut minus, saeculo illi vicinior, errasse Graeculum in reperegrina facile apparet. Adde, contra Dionem pro Plinio stare C. lulium Solinum Polyhistor cap.43. Ante Judos Cn. Pompeij Romana spectacula Rhinocerotem nesciebant. Hanc sententiam ut veriorem sequuti viri graves. Anton. Coccius Sabellicus in paraphrasi ad Suetonii locum laudatum. Patrum etiam nostrorum memoria Emanueli Lusitaniae Regi ostensum, donoque datum Rhinocerotem recentiores Historici adnotarunt, & in his Laur. Surius commentar. Rev sui tempor. ad annum 1513. & alij. Et qui hodie Americam navigando explorarunt, frequenter feram ipsam vident, frequentius abiecta cornua, neglectim iacentia reperiunt.
[883]
Usus in spectaculis Romanis & cruentus conflictus
Usus eius Romae, nisi explendae populi libidini, nullus; nam in eo, praeter atrocem, cruentamque dimicandi natutam, nihil memoratu dignum, aut vitae necessarium, deprehenderunt, itaq; ut quaecumq; alia animantia visu rara, aut corporis mole horrenda, ita Rhinoceros, & in pompa Triumphali praelatus, & gladiatoriis ludis in arena theatri, aut circo producebatur. Hostes ei componebatur, & cum illo committebant, ut verbo proprio utae, vel hostem suum naturalem, scilicet Elephantem, qui plerumq; ab illo superabatur, ut ex superioribus constat, & experientia nuper comprobatum, cum anno 1515 Emanuelae Portugalliae rege spectaculum edente Ulyssiponae Elephantem post longum certamen prostravit, vel hostes ei in spectaculo nulli, ita intelligendus est C. Suetonius in Augusto cap. 43
Solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid invisitatum, dignumve cognitu advectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut Rhinocerotem apud Septa, tigrim in scena, anguem quinquangita cubitorum pro comitio.
Innocua haec erat spectacula, nec effuso sanguine populus oblectabatur, sed sola oculorum voluptate erat contentus. At in cruento arenae certamine aliquoties à Domitiano productus, ac cum Tauro commissus. Martialis eoquus libello Amphiteat. epigr. 9
Praestitit exhibitus nuper tibi, Caesar, arena,
Duae non promisit proelia Rhinoceros
O quam terribiles exarsit pronus in iras?
Quantus erat cornu, cui pila Taurus erat?
Nullum animal ferocius eo, nec quod valentius in arena depugnaret. Culpant autem Martialem nonnulli ex criticorum grege, quod belluae iram tribuerit, sed nec malè id ille, nec sine exemplo fecit. Martian. Capella lib.4 pag.361 L. Seneca lib.1 de Ira cap.3 dixi ad Claudianum consulatu Olybrii & Probini in principio. Eodem opusculo Martial. epigr. 22
Sollicitant pavidi dum Rhinocerota magistri,
segue diu magnae colligit ira ferae,
Desperabantur promissi proelia Martis:
Sed tamen is rediit, qui fuit ante furor,
Namque gravem gemino cornu sic extulit ursum,
iactat ut impositas taurus in astra pilas.
Penultimum versiculum liquet esse vitio librarii depravatum, neque enim tam vasto & forti, cornutoque animali, ac est Rhinoceros, credibile videtur Ursum oppositum, qui nec corporis mole, nec robore, nec armis ei ullatenus conferendus foret, quare refingendum
-- gravem gemino cornu dum sustulit Urum.
Domitius Calderinus & Angelus Politianus retinuerunt malè Ursum quam Uri natura vis, proprietas, illi loco potius conveniant: Plinius lib.18 cap.1 supra à me correctus, & lib. 11 cap. 37 tam lata Uri cornua describit, ut raro aliis poculis barbari ad septentrionem vergentes utantur. Servius ad lib.2 Georg. Eadem alii. L. Seneca Hippolyto Act.1 Sc.1
Tibi dant variae pectora Tigres,
Tibi villosi terga Bisont es
Latisque feri cornibus Uri
Hucusque de indomito eius robore, pugnacitate, naturaque, attexui, pergo porro.
Cornu quale
lngens auctorum dissidium cogit hic ampliorem de cornu eius disquisitionem instituere, omnia enim sunt in incerto.
1. Sunt qui duo, ut dixi, cornua ei affingant, ut praeter laudatus suprà, Nummus Domitiani repraesentatus à Pierio lib.2 Hieroglyph. ad finem, Eucherius vetustissimus auctor Terribilis fera Rhinoceros, cui gemina in naribus comua. Et euicit paene eruditorum consensus, ut duo cornua, eam habuisse constet.
2. quo in loco haec cornua, quave figura? Valde est ambiguum, in eodem Domitiano nummo cornua aequaliter, parique magnitudine è naso excrescunt, nisi forte, quod credibilius est, forma illa Elephantis est, non
[884]
Rhinocerotis, ut schema ostendit, a Pierio ibidem loci productum. Alii placet duo quidem esse cornua, sed inaequali magnitudine, & illi in diversus septentius abeuntes, Domitius Calderinus & Theodorus Marcilius cornu maior in nare collocant, minus in humero. Nonnulli demum maius cornu in naso, minus in fronte, aliquo supra spatio, constituunt.
[plaat van rhino onder de tekst]
[885]
Est & quorundam Doctorum opinio, & in his sunt loannes Bodinus, & Conradus Ritethusius comment. in lib.2 Oppiani, qui censent maius cornu supra, minus vero infra esse, sed nos arbitio Lectoris, quid sequendum sit, relinquimus.
3. Nec minus diificultas est de forma ipsius cornu. Supra obiter attigi rectum fuisse instar tubae, linea nigra transcurrente. Aliis rectum quidem esse iudicator, sed sine linea, sunt viri clari, qui cornu illud incurvum forma litui credunt fuisse. Praecat Artemidorus Geographus apud Strabonem lib. 16 cuius verba Latina sunt, nam Graeca non sunt ad manum. Rhinocerotes longitudine parum ab elephantis exceduntur, quos Alexandriae vidisse affirmat colore buxeo,
Elephanti similis, magnitudine Tauri, forma. Apro proxima, praesertim quoad victum, praeter nasum, qui cornu quoddam est recurvum, omni osse durius, eo pro armis utuntur, quemadmodum aper dentibus, habet enim duo cingula tanquam Draconum volumina dorso usque ad uterum circumeuntia, alterum tubam versum, alterum ad lumbum. Haec dicimus de eo, quia nobis visus est. Diodorus Siculus eadem scribit lib.4 Biblioth. cuius verba, interprete Laurentio Rhodomano, haec sunt: Est animal, quod ab re Rhinocerotem vocant, par viribus Elephanti, magnitudine inferior, pelle durissima, colore buxi, in summitate nasi cornu gerit, simum forma, durumque instar ferri hoc pabuli causa cum Elephante certat: acuit enim ad saxa cornu, deinde cum Elephante congresses, ventrem graviter istum cornu, tanquam gladio proscindit, hoc pacto pugnans, belluam exanguem reddit. Si vero Elephas illius ictum praeoccuparit, proboscide captum, cum superior sit viribus, dentinus laniat. Et cornu ille, & pugnam egregie describit.
Agatharchides vetustissimus auctor, [Greek] Repandum in naribus sert cornu, ad ferri vim & rigorem proxime accedens. Ea etiam Latinorum sententia est. C.lulius Solinus polyhistor. cap. 63. In naribus cornu unicum, & repandum quod subinde attritum cautibus in mucronem excite, eoque adversis Elephantos praeliatur, par ipsis prope longitudine, brevior cruribus, naturali telo aluum petens, quam solam intelligit ictibus suis perviam. Ita ergo, antea male solum legebatur. Euincunt ergo tot illustrium, & antiquorum scriptorum testimonia, ut existimem non rectum, neque linea distinctum, sed plane leniter inflexum, ne recurvum fuisse, ita tamen ut curvatura illa modica nulla ratione pugnam cum hoste impediret, haud longe figura absimili ab aprorum dentibus, ut arbitror, quando Urum facile eo collere potuisset.
Cornu usus in balneis
Maxima in thermis, si ulla in re, Romanorum superbia, nam & ingens in its apparatus, & sumptus immodici, & quotidianus luxus. Q. Symmach. lib.8 epist.23 M. Plaur.Trucul. Act.2 Sc.3. Ad has Capsarii, see quadrantariae multeres guttos habebant, in quibus oleum reservabam vulgaribus locutis idoneum. Vetus Scholiastes luvenalis ad Satyr.3 V.262. Guttus ab eo, quod guttam mittit, quern habent Capsarii. Ipse Satyricus ibi loci:
Iam lavat, & bucca saculum excitat, & sonat unctis
Strigilibus, pleno componit linte a gutto.
Ut gutto tenuioris fortunae homines contenti, lautioribus cornu Rhinocerotis pro gutto erat. Vetus Scholiastes luvenalis ad Satyr.7 V. 130. Magno Rhinocerote, id est, magno gutto, quod sicut Rhinoceros sit ingentis nasi. Ipse poeta
--- Matho deficit, hic est
Tongilis, magno cum Rhinocerote lavari.
Ex cornu isto guttus erat grandi pretio. M. Martial. lib.14 epigr.53 cuius lemma est Rhinoceros.
Nuper in Ausonia Domini spectatus arena
Hic erit ille tibi, cui pila Taurus erat.
Praecedentis epigrammatis lemma fuit, guttus comeus. Ut appareat ipsa Rhinoceroti, & bovis cornua, nulla facta mutatione, guttos lacta. Ipse Epigrammatarius:
Gestabat modo fronjte me invencus
Verum Rhinocerota me putabas.
Erant paupere Republica guta etiam fictiles, & lignei, usibus domesticis, & sacris peragendis apri M. Varro lib.4 de lingua Latina. Aliqui hunc eum Lecytho, & ampulla confundunt male. Tabula sacrorum apud Bartholomaeum Marlianum de Topogr. Urb. Rom. C.Plin. lib.16 cap.38 Carius iuravit ex praeda nit attigisse praeter guttum faginum quo sacrificaret. A.Gell. lib.17 Noct. Atticar cap.8 guttum, hominum cretenus imprudens, ac si inesset oleum, affert. Et paulo post, Aspicis
[886]
puer guttum atrocitus oculis, & concussum vehementius, iterum in ollam vertit. Sunt tamen qui per Rhinocerotem apud luvenalem intelligi contendunt labrum, in quo se lavarent, manifeste falso: nam nec ullum cornutam vastum, & ingens, ut homines capere possit: Deinde labra omnia extallis L.Seneca epist.86, Sordidus, inquit, quispiam sibi nunc videur, nisi aquam argentea epistomia fuderunt. Sic optime lustus Lipsius legit, licet lacobus Cuiacius Epitonia malit, AEuo ergo diuite labra caldaria epistomia ex auro, argentoq; quae olim ex aere. Ulpian. I.C.L.XXV ff de auro & arg.leg. Claudian.lib.1 . in Eutrop.
--- in argento lympham portabat alumnae
Phaedrus lib.4 fab.63, Limationem argenteam, Eunuchos glabros. Utrumque ritum signantur
attigit Papinius Statius Neapolitanus lib.1 Sylu.5
Nil ibi plebeium, nusquam Temesaea videbis
Aera, sed argento felix propellitur unda,
Argentoque cadit, labrisque tumetibus instat
Delitias mirata fuas.
Sed & diversum quippiam de Rhinocerote isto apud Satyricum sentit Hieronymus Mercurialis, esse scilicet probe nasatum, aut insigniter peculiatum, qui impudicitiam professus cum divitibus ad spurcos usus lauaretur; quod erroneum omnino, & a mente poete alientissimum, nam licet eodem labto meretrix, & matrona casta, ut est in veteri paroemia, una lauarent, licet in eodem solio pudicus cum impuro aqua perfund~eretur, quod tamen aevo luvenalis forte lege censoria iam sublatum, tamen versus Martialis de homine non possunt intellegi, sed gutto tantum, quo oleum balneatores reservabant, erudite observat Mattheus Raderus. Quod antem cornu istud vim quadam veveni expultricem habere nonnulli tradiderint, & veteres ignorarunt, & ego fabulam puto, neque enim sagacem id Romanorum, & Graecorum curam figisset, non me latet tamen maximas Abyssini regni diuitias haberi, animalium pelles, Elephantum dentes, Rhinoceroton cornua loan. Borer. Relat.Afric. pag.144.
Paroemia
Plurimae ab isto quadrupede loquendi proverbiales formulae, seu paroemiae defluxerunt. 1 . Ore deformis, seu dente Bronchus translatem vocari solebat Rhinoceros, quod scilicet dentes eminerent, ut videri possent cornua Rhinocerotis. Adrian. Turneb. lib.17 adversarior cap.24 Lucius Satyricus.
Bronchus Bovillanus dente adverso eminulo, hic est
Rhinoceros.
Eamque idem ille deformitatem pulchrem describit, per oppositionem ornatus, aut pulchritudinis. Versus eius sunt.
Non census ---, --- illum
Non licitum esse uterum, atque etiam inguinae tangere mammi?
Compernem, aut varam fuisse Amphytruonis ---
Alcyrenam, atque alias: Ledam ipsam denique velo.
Dicere, tute vide, atque disyllabon elige quod vis
---, aliquam rem insignem habuisse
Verrueam, naevum dictum dentem eminulum unum.
Hanc nimiam Graecanicarum vocum affectationem in Lucilio ridiculam rider, & exagitat non uno loco Horatius. Vide lib. 1 Satyr. 10
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit
2. Per Rhinocerotem proverbialiter notatum vult Hieronymus Mercurialis homines indomitae libidinis, & immensem peculiatum, ut sunt plerumque nasuti. Ael. Lamprid. in Heliogabalo, & ex illo Cael. Rhodigin. lib.27 cap.27. Auctor obsceni carminis in priapis
Grandia Dulychii vasa tulisse viri
Ex. quo appareret non nasatos, sed vasatos legi debere. Ipse viderit, modestia me, & Christianus pudor, ultra progredi, in re tali, non patiuntur; nec locus luvenalis, ab eo laudatus, quippiam conducit, alium enim ipsius sensum supra ostendimus.
3. Derisores per paroemiam Rhinocerotes esse, aut Rhinocerotis nasum habere dicuntur Martialis lib.1 epigr.4.
[ 887]
Maiores nusquam ronchi, invenesque, senesque,
Et pueri nasum Rhinocerotis habent.
Sidon. Apollinar. carm.3
Nec nos ronchi sono Rhinocerote notet.
Et carm.9
Rugato Cato tetricus libello
Narem Rhinoceroticam minetur.
Et sane nulla humani corporis pars erat, que non alicui esset dicata, sic caput Divinitati, frontem Genio, renes libidini, oculos Amori, genas Pudori, supercilia fastuii, pectus consilio, genua
misericordiae, aures imas Memoria, crises luctui, dextram Maiestati, sinistram faracitati, nasum irrisioni, dicavit Antiquitas. Et cetera quidem per se nota sunt, aut parerga nobis. De naso paulo accuratius differam. C.PIin.lib.1 1 cap.37 altior homini tantum, quem novi mores subdolae irisonidicavere, nasus. Hinc Graecis [Greek] aliquem subsannare, sive quod ait Plautus, frigidam subdole suffundere. Ioan.Brod. lib.4 Miscellaneor. cap.32. Sic passim intelligendi auctores. Artemidor. Daldian.lib.1 Oneitocrit. cap.29. Helenus Acron, & Porphyrion ad Horatii Satyr. 6 lib.1 .
Ut plerique solent, naso suspensis adunco
lgnotos
Pseudo Cornutus ad Satyr.1 . A.Persii V.61 & ad illud Satyr.3.
lngeminat tremulos naso crispante cachinnos.
Quintilianus ex Aristotele, Nasus significat ingenium, contemptum, risum, fastidium. M. Martialis lib.12. epigramm.2
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus
Quantum noluerit ferre rogatus Atlas,
Ut possis ipsum iam deridere Latinum,
Non potes in nugas dicere plura meas.
4. Rhinoceros adagio quadrat in iracundum, est enim nasus, ut praedicta omittam, bilis sedes, Plaut. Amphitruone Sc.Dii. A. Persius Sat.5 V.91
--- ira cadat naso, rugosaque sanna.
Cum ergo nullum animal tam ingentem nasum habeat, merito in derisores, & iracudos proverbialiter detorquebitur, de posteriori etiam Martialis supra,
O quam terribiles ex arsit pronus in iras.
Unum tantum addo, & sermonem finio.
Hieroglyphica
Habet etiam in arcana Aegyptiorum Theologia mysticas quasdam significationes Rhinoceros, quas ex unico Pierio Valeriano, quia non est ad manum Horus Apollo, deducam. Is ergo lib.2 Hieroglyph. ad finem nonnullas ponit 1. lracundiam ex tarditate feroctorem factam, qui describere velit, huius qpadrupedis emblema exhibeat, qui diu in arena, verbere, stimulis, fammis etiam irritatus, nulla ferociae signa exhibuit, dum concepto, licet lento, furore, egregio spectaculo fuit, unde Martialis supra
Desperabantur promissi proelia Martis,
Sed tames is rediit, qui fuit ante, furor.
2. Rex quilibet potens inferioris artibus petitus per Rhinocerotem cum Elephante pugnantem, exprimetur: nam etsi Elephanto longe viribus sit inferior; tamen & naturalis ei nascitur hostis, & acuminato cornu dolose aluum petit molliorem, quam si adacto cornu perfodere possit, certa victoria potitur, ut ex Agatharchida, Plinio, Aeliano, Stabone, Diodoro Siculo, & aliis supra laudatis abunde liquet, sec repeto.
3. Robur, & fortitido per Rhinocerotem denotatur. Eucherius ex facto lobi libro: Nunquid volet Rhinoceros servire tibi? Et apud Balaam haec verba extant. Cuius fortitudo, quasi Rhinocerontis. sed & in Psalmo 21 . Chaldaei, & Arabes recte exposuerunt, Salu a me a feroce fortissimo, sicut Leone à Rege potente, cuius potentia sit sicut Naricomis. Quod fugit omnes quos viderim hactenus,qui versibus Latinis donarunt Regium Psalmisten.
[888]
4. Stultitiam & arrogantiam hoc animal notat. D.Gregorio teste, in nare fatuitas, in cornu elatio. 5. Buxeus in eo color, abstinentiae pallor est, ait idem sanctissimus Scriptor.
Species variae
Diversas esse Rhinocerotis species, etsi sec Graeci, sec Latini prodiderunt, recentiorum tamen diligens observatio persuasit, nam in Africa Rhinocerotem quendam vivere deprehenderunt magnitudine asini sylvestris, cornu bicubitali pedibus cervinis, auribus equinis, cauda bovina. Peregrinat. African. lib.6 cap.12 in regio quodam Asiae Bengala dicto ingens est Rhinoceroton copia, quos Abadas patria lingua vocant videndi sunt loan. Boterus, Antonius Maginus, Artus Histor Indiae Orient. pag. 282. Linschot. cap.16 in illius regionis descriptione. Huius quadrupedis cornu, quod ex naso pullulat dentes etiam, caro, sanguis, pedum ungule, & quicquid est in toto corpore, praecipuam adversus venem quaelibet virtutem habere creduntur. Cutis supemem corrugata, ut laminas, & bratteas referat, si vera est descriptio eius apud Linschotum cap.49. Hunc viri docti esistimant esse Monocerotem, sive unicornu, quod nostra aetate, supra hunt, nemo alium vidit, excepto Ludovico Vartemanno, seu Barthama, qui lib.1 cap.19 ait se duos Monocerotes vidisse, quorum alter habebat cornu bicubitale, ipse magnitudine pulli equini, alter paulo minor, dono missas Sultano Meccae. Cuius auctoritate Conradus Gesnerus lib. de quadrupedib. censuit varias esse species Monocerotis, quam vere ipse viderit, nam illa ipsa animalia in Magorri aula pridem visa, viris eruditissimis Rhinocerotes sunt habita, cornua enim ea non ex fronte, sed ex naribus nascuntur, & extuberant; quare & Thomas Corriatus, qui non ita pridem eorum picturam exhibuit, manifesti erroris convincitur, qui cornu its in frontibus dedit, quae constat in naribus locunda. In pari errore versatur lulius Caesar Scaliger exercitat. in Cardan. 205. Neque tantum istae daae species recentiorum cura innotuerunt, sed & pleraeque aliae, quas reperies apud Samuelem Purchasium in peregrinationibus se non uno loco, ad quem te, lector, remitto. Denique nec veteres unam tantum eius animantis speciem cognovisse videri possunt, quando alii unum cornu, alii duo, nonnulli utrumque in nare, quidam unum in nare, alterum in humero ponunt; sed & illi, qui utrumque in nare cornu collocarent diffident ab invicem, dum hi minus supra maius, isti contrario situ collocant. Haec omnia eo tendunt ut diversas eius species tum visas argumenti sit probabili.
Quaties Romae visus
Hoc corollarii vice fuerit, nunquam Romae visum, nisi ad spectaculorum pompam, Rhinocerotem, nec id quidem saepe.
1.stante Republica Cn. Pompeius dedit, & in arena confectorinus exhibuit. Plinius & Solinus.
2. ab Augusto Principe extra ludorum ordinem in septis ostensus. Dio Cocceianus & C. Suetonius, quanquam ille in manifesto errore.
3. a Domitiano, aut ut quibusdam probabilius habetur à Tito Romam allatus, & populo monstratus, Nummus Domitiani, & Martialis.
4. Gallieni fuit munificentia, nam inter alias feras ludis illius Imperatoris interfectas enumeratur etiam Rhinoceros. Trebellio Pollione in vita Gallieni auctore, nec pluries memini.
Venatio
Difficilem esse eius venationem, ac longe difficiliorem capturam pleriq; existimarunt. D. Gregorius Magnus exposit. Morali in lob. cap. 3 Rhinoceros indomitae est naturae, nec captus, quia nimium impatiens, in vita retinere potest, sed illico moritur, putavit vir sanctissimus eundem esse Rhinocerotem, ac Monocerotem, quod & multis aliis eo saeculo imposuit, in his sunt Albertus Magnus, ut dixi, & Vincentius Bellovacensis lib.18 cap.104 sed evicit experientia, & sequentium assiduitas, ut plane, pleneque haec distincta esse animalia liqueret, nam Monocerotem non posse vivum capi, constans est opinio, cum venatores cornu tantum requirant. loan. Tzetz. chil. 5. c.7
[Greek]
[889]
Vertit Paulus Lasicius,
Currentes alii omnes venatores, quos dixi,
Cornu huius insidunt, venenis contraria vi praeditum
Feram autem spoliatam cornu sinunt aufugere.
At de Rhinocerote omnia secus se habent, nam & captus saepe, & Romae in arena spectatus, ut dixi. Sed aperta illa est distinctio, quam ad feram exidoneis auctoribus: nam intervenandum Rhinoceros capientibus est paene immobilis, & si robore suo, non etiam cursu tuetur, ac vindicat; contro Monoceros incitatissimo fertur cursu, ac persequentibus pernicitate pedum se eripit. De prioris captura Oppianus Cylix. lib.4 Cyneget. in principio statim
[Greek]
Verbatim sic verto:
Non cervus cornibus audax, comibus vero taurus,
non genit oryx validus, sed genis leones,
Nic pedibus Rhinoceros fretus est, pedes arma lefforum.
De posteriori Phile propriet. Animal. cap.36
[Greek]
Idoneosque cursibus licet rudes
Gestat pedes, amatque solitudinem.