Johannes Conradus Peyerus, 1653-1712 = Johann Konrad Peyer
1685 Merycologia, sive de ruminantibus et ruminatione commentarius. Quo primum exponuntur ruminantium species et differentia, per omnia animalium genera; deinde organorum ruminationi inservientium admiranda structura detegitur, et iconibus aeri incisis ante oculos ponitur; denique de ruminatione ipsa ejusque causis ac utilitate disseritur. Basiliae: apud Joh.Ludovicum Koenig & Joh. Brandmullerum, pp. [i-viii], 1-288, 1-17; 4to. - 3057
[43]
Istiusmodi putantur insuper è maximis rhinocerotes, corporis vastitie & cornu formidabiles, quo inimicare feriunt proscinduntque bestias, in altum sublatas, ceu graphice Martialis lib.I epr.IX canit ... et XXII: ...gemino cornu extulit ursum ...
Ex ultimo disticho quidam arguunt rhinoceroti esse cornu gemino, quos animat etiam Pausanias & Scaligeri autoritas, duplex illi cornu largientium. Sed plerique testes oculati unius tantum super nasum exstantis meminere, inter quos praecipue Aelianus.
....
[Bontius, Douza, Scriverius, Vossius, Bochart - p.44-46]
[46]
Verum ... rhinocerotem plerique scriptorum inter ruminantia quidem cornuta annotant, quoniam tamen viscerum structura adhuc latet, feraque porci aut apri instar se in coeno volutare à Bontio memoratur, ruminationem malo dubiam relinquere, quam incerto judicio hallucinavi. Spinis autem ac vepribus vesci dicitur, & linguam habere asperrimam, qua lingendo homines enecet, cutemque cum carne ossibus detrahat, etiamsi carnivorum haut est: similiter & urorum lingua tantae perhibetur aspritudinis, ut lambendo arreptum hominem pertrahat.