Skip to content
Rhino Resource Center

The world's largest online rhinoceros library dedicated to assisting research and conservation efforts globally.

Book Book

View options

Orta, G. da 1567. Aromatum, et simplicium aliquot medicamentorum apud Indos nascentium historia: ante biennium quidem Lusitanica lingua per dialogis conscripta, D. Garcia ab Horto, Proregis Indiae Medica, auctore; nunc vero primum Latina facta & in Epitomae contracta à Carolo Clusio atrebata. Antverpiae, Plantini. pp. 1-250, index.

Aromatum, et simplicium aliquot medicamentorum apud Indos nascentium historia: ante biennium quidem Lusitanica lingua per dialogis conscripta, D. Garcia ab Horto, Proregis Indiae Medica, auctore; nunc vero primum Latina facta & in Epitomae contracta à Carolo Clusio atrebata

Note
Location World Subject General Species All Rhino Species

Rhinocerotis historia Est autem Rhinoceros vastum animal cornu in nare gerens, quod difficulter domari potest. Multos in Cambaya Bengala finitima, & Patane inveniri tradunt, & ab incolis Gandas vocari. Mihi hactenus Rhinocerotem videre non contigit: illud tamen scio Bengala incolas eius cornu adversus venena usurpare, unicornu esse esistimantes, tametsi non sit, ut ij referunt qui se probem scire autumant. Monoceros Ceterum de Monocerote tam incerta omnia ab Auctoribus referuntur, ut illos eum haudquaquam vidisse manifesto appareat. Ego hoc loco refera quae ? viris fide dignis accepi. Inter promontorium Bonae Spei, & aliud Promontorium vulgo de Currentes nuncupatum vidisse se affirmabant terrestre quoddam animalis genus, licet mari etiam delectaretur, quod caput & iubam equi haberet (minime tamen marinum equum esse) cornu praeditum duos palmos oblongo, mobili, quodque nunc in dextram, nunc in sinistram obverteret; modo illud attolleret, modo demitteret. Id animal cum Elephante ferociter praeliari, eiusque cornu adversus venena laudari. Eius experimentum factum, propinato duobus canibus veneno: alterum enim canem cui dupla quantitate propinatum esset venenum, sumpto huius cornu pulvere ex aqua, convaluisse: alium vero cui exigua qunatitate venenum esset datum, nec exhibitum hoc cornu, statim mortuum corruisse.

Secret Link