Latin text of Toleti, 1593
[54]
Rhinoceros
Rhinocerotis historia. Mentionem fecit etiam Pli. Rhinocerotis, lib. dicto capit.20 dicens. Eisdem ludis & Rhinoceros unius in nare cornu, qualis saepe visus. Alter hic genitus hostis Elephanto: cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione aluum maxime petens quam scit esse molliorem. Longitudo ei par crura multo breviora, color buxeus hactenus, hoc animal à Plinio Rhinoceros dictum.
Naricornu animal. i. Naricornu, ex orientalibus Indiis Lusitani in nostram Hispaniam magna cura, sumoq; labore, oculis liquore
[55]
fractis forti, cornu serrato, ob nimiam suam ferocitatem deduxere. Eumq; multoties hac in Toletana civitate posteaque curia vidi. Est enim ferocissimum animal cineris colore, duum bovum magnitudine, Elephantisq; longitudine, cervice crasissima, forti & rugossa, pedibus rotundis, tribusungulis & duabus aliis, durissimae carnis callorum instar divisis, magnitudine sandalii: capite lacerti, parvis oculis, cauda brevi unius palmi sine setis & pillis, auriculis duris in altum rectis, in quarum parte altiore pillos habet, reliqumq; eius corpus eis caret: habet & signum in quo eius cornu ad herebat super nares patinae communis magnitudinis: corio durissimo vestitur, conchis multis armato, ita ut minime tormentis manuariis disrumpi possit: duo cingula etiam habet tanquam Draconum
[56]
volumina adorso usque ad uterum circuentia, alterum iubam versum, alterum ad lumbum, sub clunibus vero & scapulis manuum, magnam corii quantitatem pensam folliculis caligarum similitudine: est & praeterea velocissimum animal, nam equos cursu magnopere superat, ordeo & eius palea alitur. Huius animalis cornu vidi, quod Monocerotis cornu formam habebat, sed erat crassius & durissimum ferri instar.
Habada. Dicitur hos animalk Hispanis Habada, quod Albertus falso Unicornem lib. 22 de animalibus nominat: nam mea sententia dum absolute unicornu dicitur, de Monocerote animali tantum est intelligendum, quanguam unum quodqye animal quod unum habeat cornu, unicornu dici possit. Mentionem Rhinocerotis Aeliani lib. 17 cap. 4 de animalibus, Strabo
[[57]
lib.16. Siculus, lib. 4 suae Binliotecae & Artemidorus secere, sed eius formam non recte scripsere.
[complete text, no figure]