Jacques de Vitry, or Jacobus de Vitriacus, ca. 1170-1240. He preached the Albigensian Crusade in 1213 and was named Bishop of Acre in 1216. Jacques returned to Europe in 1225 and was named Cardinal Bishop of Tusculum in 1228. He died in 1240. The notes below are in a 16th century edition edited by Franciscus Moschus (died ca. 1613)
[1579: 179]
(Monocerotes.) Sunt ubi unicornes quos Graeci Rhinocerotes appellant, habentes in media fronte cornu robustissimum longitudine quatuor pedum. Hoc tornu quodcunque animal ventilant, perforant etiam ipsum elephantem & in vertice percutiendo dejiciunt & occidunt. Quando autem à venatoribus capiuntur, ex sola indignatione animal superbum moritur. Nulla tamen venantium fortitudine capi possunt, sed virgo pulchra & ornata ante eorum oculos proponitur, quem aperit eis sinum suum, & statim omni deposita feritate in puellem gremio suscipiuntur, & ibidem quiescentes soporati capiuntur.
(Rhinoceros.) Monoceros autem alia est betia, quasi monstrum quoddam atrocissimum mugito horrido, caput habens quasi cervi, corpus velut equi, caudam ad modum porci, pedes autem elephantinos, uno cornu acutissimo in medio frontis armatur, captum potest perimi, sed nequaquam domari.