Cap. XXXIX. Numquad desyderabit Rhinoceros. Rhinoceros, similiter animal indo mabile est, unius in nare cornu, hostis Elephanti: cornu ad saxa limato, praeparat se pugnae, in dimicatione aluum maxime petens, quam scit esse molliore: in hac igitur bestia, rursus prodit sese sapientia Domini, quam nobis proposuit, veluti exemplar, & doctrinam, ut discamus quibus artibus sit cum hoste congrediendum, hostes enim ea maxime parte, adversatorum urbem adgrediuntur: qua infirmior est: sic & Satanae astus discendi sunt, ut eos caveamus, nam & ipsa ea parte nos oppugnat, qua sumus imbeciliores, scilicet per concupiscentiae & voluptates quibus facile capimur. Porro, Rhinoceros usq; adeo indomabilis est, ut nulla arte ad praesepia alligari possit, & sub iugu mitti, ut aret agros equorum aut boum more, & occet sulcos paulo profundiores. Nam etiamsi currui alligatus fuerit loris, non tamen ob naturam eius ferocitatem audebis ei credere, ut uebat ad horrea labores tuos, hoc est, frumemta, pabula & vina. Quod si hanc, qualem cunq; bestiam, in tuam potestatem redigere non poteris, quomodo praevaleres contra eius creatorem?
Brentius, J. 1527. Hiob, cum piis et eruditis Iohannis Brentii commentariis, ad Hebraicam veritatem ita translatus, ut nolla porro obscuritae lectorem possit offendere. Haganoae, Iohan. Secerium. pp. i-xxiv, 1-332 recto/verso.
Hiob, cum piis et eruditis Iohannis Brentii commentariis, ad Hebraicam veritatem ita translatus, ut nolla porro obscuritae lectorem possit offendere
Note
Location
World
Subject
General
Species
All Rhino Species