Skip to content
Rhino Resource Center

The world's largest online rhinoceros library dedicated to assisting research and conservation efforts globally.

Book Book

View options

Bochart, S. 1794. Hierozoicon sive de animalibus S Scripturae recensuit, suis notis adiectis E.F.C. Rosenmuller. Lipsiae, Weidmannia. vol. 2, pp. i-x, 1-870.

Hierozoicon sive de animalibus S Scripturae recensuit, suis notis adiectis E.F.C. Rosenmuller

Sub-reference
Rosenmueller, E.F.C. 1794. [Annotations].
Note
Location World Subject History Species All Rhino Species

Latin text from edition of London, 1663
[930]
Cap. XXVI. Quid veteres et recentiores scripserint de animalibus unicornibus.
[summary of chapter, not reproduced]
Ut nobis viam praestruamus ad explicationem Hebraeae vocis ___ reem, vel ___ rem, quam vetustissimi interpretes monocerotem esse voluerunt, libet in hoc capite lectori ab oculos ponere, quae veteres et recentiores scribunt de animalibus unicornibus.
[931]
Horum unum est vo , reliqua o. Rhinoceros Aristoteli notus non fuit. Illum primus descripsit Agatharchides sub Ptolemaeo Sexto. Post quem Artemidorus, Diodorus, Strabo qui viderat, Plinius, Solinus, Aelianus, Oppianus, Philostratus, Dio, Pausanias, alii, quos non vacat hic exscribere. Tantum hoc quaesierim libens, cum constet, rhinocerotem unicum in naso cornu habere, unde belluae nomen, cui geminum illi tribuat Martialis, vel quisquis auctor est libri Spectaculorum, cum de rhinocerote dicit Epigrammate vigesimo secundo:
Namque gravem gemino cornu sic extulit ursum,
Iactat ut impositas taurus in astra pilas.
Gemino cornu, inquiunt, id est, forti et vehementi, quomodo dixit Vergilius,
--- duplici dentalia dorso.
Alii gemino cornu; quia rhinoceros habet duo cornua, ut observat Pausanias, [Greek] unum in extremo naso, aliud supra illud non magnum. Neutrum ad rem, ut quidem puto. Geminus pro forti nusquam occurrit. In Virgilio [Georgica lib. Versu 173]
--- duplici dentalia dorso.
Id est, lato, inquit Servius: ut aut duplex agitur per lumbos spina: aut revera duplici, cujus utrumque eminet latus; et fere hujusmodi sunt omnes vomeres in Italia. Frustra etiam id observatur, rhinocerotem geminum habere cornu. Alterum enim est in dorso, quo ursum extulisse dici non potest. Itaque ad illud cornu non pertinent haec Poetae,
--- gemino cornu sic extulit ursum.
Proinde Politiano cum haec non satisfacerent, is aliud excogitavit, nempe ursum dici gravem gemino cornu, Dativo casu, id est, gravem etiam iis animalibus, quibus geminum est cornu; quales tauri, etc. Quod ut ineptum et coactum docti merito rejiciunt. Neque enim crescit robur cum numero cornuum. Arieter et hircos, utut bicornes, nemo crediderit esse rhinocerote robustiores. Itaque Poetae locum puto esse corruptum, quamvis non videam satis, quomodo possit restitui. Varias tamen afferam conjecturas, ut in iis lector eligat, quod videbitur commodissimum, aut ipse meliora tentet. Fortasse Poeta non scripserat, gravem gemino, sed diversus Casibus:
--- gravi geminum cornu sic extulit ursum.
Geminum ursum, id est, duos ursos; non simul, sed successive oblatos, vel simul oblatos extulit successive: nisi malis Geticum ursum, id est, Scythicum; quia versus aquilonem ursi majores, essetque id ov, si majorem ursum cornu subtulisse dicatur rhinoceros. Sed geminum probo magis, quia sequente versu,
Iactat ut impositas taurus in astra pilas.
Poeta plures pilas videtur opponere pluribus ursis. Et de Carpophoro sic dicitur Epigrammate 23.

Ille tulit geminos facili cervice juventos.
Gravi cornu, id est, v_, atroti, diro, molesto, infesto. Vel, voce leviter inflexa, brevi cornu; quia pro belluae magnitudine cornu brevissimum est. Utrumque habet Oppianus in descriptione rhinocerotis libro secundo Cynegeticon,
[greek]
Breve super summum nasum surgit cornu, grave, acutum, saevum telum. (1)

[ Note by E.F.C. Rosenmüller, ed. 1794, p. 314:
1. Non laborasset Bochartus in hoc Martialis loco explicando, si notum illi fuisset, extare praeter rhinocerotem unicornem etiam bicornem, quem diligentissime descripsit Sparrmann in Act.Holm. 1778 trim.4 n.5 et in Itinerario p.410 seqq. Vers.german. Ubi Tab. IX ejus iconem invenies, sed minus accurate expressam illam, asserente Blumenbachio, in Nott. Ad Bruciani Itinerarii T.V p.284, qui et ipse meliorem animalis delineationem adjici curavit Tab. XLV.]

Iam haec scripseram, cum incidi in alias hujus loci interpretationes, quae mihi praecedentibus non magis satisfaciunt. Una Scaligeri sic habet: Rhinoceros est cornu gemino, altero pusillo in fronte, altero in nare robustissimo, quo audacissime pugnat ac vincit elephantum. Ut jam desinant nugari Grammatici de gemino cornu apud Martialem. Sed pusillum illud in fronte cornu non aliunde novit, quam ex pictura, qualem nullam vidimus.
[932]
Anno Christi 1515. Ex india in Lusitaniam advectus est rhinoceros, quem accurate pinxit Albertus Durerus, tum temporis insignis pictor. Et ex illius prototypo expressa _ per totam Europam sparsa sunt, quae cornu nullum exhibent in fronte rhinocerotis. Sed supra cornu, quod est in nare infima, quatuor tubercula, quorum summum frontem caetera glabrum in ima parte attingunt. Haec tubercula pro cornibus si habuit illustrissimus Scaliger, jam rhinoceros non erit gemino, sed quinquegemino cornu animal. Utut sit, his vel cornibus, vel tuberculis non extulerat ursum; sed unico illo, quod est in nare. Itaque haec nihil ad rhombum.

Altera Iani Douzae, Petri Scriverii, Gerardi Vossii, virorum, qui in his literis facile primas tenent, pro urso legit urum: quod sic explicant,
--- gravem gemino cornu sic extulit urum,
id est, urum, quamvis gemino cornu gravem, tam facile subtulit, quam taurus objissat [?] pilas. Et merito (inquiunt) gravem gemino cornu Poeta dicit, cum singula urorum cornua, teste Plinio, duas urnas capiant. At ne sic quidem videntur id obtinere, quod volunt, nempe, ut urus gravis dicatur esse propter cornua. Quid enim cornuum gravitas ad ipsum uri corpus, quod pendere necesse est plura millia pondo, si vere scripsit Caesar de bello Gall. Lib.6 cap 28 uros esse magnitudine paullo infra elephantos: et Servius in librum secundum Georgicorum, exceptis elephantis, majores esse caeteris animalibus? Itaque quidquid ponderis his accedit ex gravitate cornuum, nullum momentum habet. Praeterea Poeta sic scripserit rem prorsus impossibilem, nempe animal, elephanto paene par, facile sublatum fuisse a rhinocerote, cui Strabo, qui viderat, tribuit solum, [Greek], tauri magnitudinem. Artemidorus quidem
rhinocerotem sit [Greek], vix inferiorem esse elephantis. Sed ne sic quidem facile subtulerit urum. Itaque rhinoceroti non urus, sed
--- pila taurus erat.
Liber Spectaculorum Epigrammate 9. de rhinocerote,
Quantus erat cornu, cui pila taurus erat?
Martialis ipse libri decimi quarti Epigrammate quinquagesimo tertio, cui titulus Rhinoceros; id est, guttus e naso rhinocerotis;
Nuper in Ausonia Domini spectatus arena,
Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
Haec igitur rhinocerotis fuit ultima virtus. Alioque frigida esset laus, si urum etiam sustulisset, qui tauro multo major est. At, inquiunt, rhinocerotis xx xxx certamen impar fuisset, cum vulgari etiam tauro ursum superare minime sit operosum. Quod ipsum mihi quidem persuadet, non unum ursum, sed geminum rhinoceroti fuisse objectum, ne impar esset pugna. Quamvis tauro ursum superare non fuerit ita facile, quam illi volunt. Quin taurum ab urso prosterni, et qua arte, diserte docent Aristoteles (b: Hist.lib. 8 cap.5), Plinius (c: Lib.8 cap.36), Solinus (d: Capite de Numidia), Aelianus (e: Lib.6 cap.9). Et id ipsum insinuat Eusthathius in Hexaemeron pag. 35. Itaque nihil video hactenus, quod a priore sententia me dimoveat.

Rhinoceros oppono feras , id est, quae cornu in fronte habent, atque illud quidem unicum, quales equum, asinus et bos Indici, proprie dicta monoceros, oryx, etc. Equi meminit Onesicritus apud Strabonem libro decimo quinto, in India describens _ ovo, _ov, equos unicornes, cervinis capitibus. Aelianus etiam Historiae libri tertii capite quadragesimo primo, ubi tam equi, quam asini Indici cornu numerat inter alexipharmaca.

Asinus Indicus, seu verius onager, [etc]
[933]
Boves in India solidis ungulis esse, unicornes etiam [etc]

Bochart [1663], p.4

[934]
Cum his si quis recentiores conferat ejusdem animalis descriptiones, duas omnino reperiet: unam Pauli Veneti libri tertii capite decimo quinto, alteram Ludovici Vartomani, Romani Patritii, libri primi capite decimo nono: sed quibus neque inter se, neque cum veteribus ulla ratione convenit. Prior enim sic habet, ubi de regno Basman in Iava minore: Inveniuntur apud eos elephanti et unicornes in magna multitudine. Et sunt unicornes paullo minores elephantis, pilum habentes bubali, et elephanti pedem. Habent caput ut aper, et, more porcorum, libenter morantur in luto et aliis immunditiis. In medio frontis gestant cornu unum, grossum et nigrum. Linguam habent spinosam, quae laedunt homines et animalia. Posterior talis est, Ab altera (Mecchani) delubri septa visuntur, in quibus unicornes gemini asservantur, etc. Alterum eorum, quem constat longe proceriorem esse, pullo equino triginta menses nato haud absimilem crediderim. Prominet in fronte cornu unicum longitudine trium cubitorum. Longe natu minor est alter, utpote anniculus, ac equino pullo simillimus. Ejus cornu quaterni palmi longitudinem non excedit. Coloris est id animal equi mustelini: caput cervi instar; collo non oblongo, rarissimaeque jubae, ab altera parte solum dependentes.
Tibias habet tenues, easdemque gracils admodum, hinnuli modo. Ungulas anteriorum pedum bifidas habet, caprinos pedes ferme referentes. Tibiarum posteriorum pars exterior villosa est, pilique plurimi. Sane id animal ferum videtur; verum ferociam nescio qua comitate condit. Advecti sunt ex Aethiopia ab Aethiopum rege, etc. (2)

[ Note by E.F.C. Rosenmüller, ed. 1794, p. 318:

(2) Rhinocerotem esse, de quo loquitur Paulus Venetus, vix est, quod moneam rerum naturalium peritos. Minus clarum, quodnam animal describat Vartomannus, de cujus itinere conferendus est Oedmannus in Praefat. Ad fasc. IV. Libri saepius laudati: Vermischte Sammlungen aus der Naturkunde p. VI-IX. Unicornes non esse exterminandos e rerum natura, nuper contendit Sparrmannus in Itinerario p. 454 seqq. Vers. Germ. Afrorum de hoc animali narrationes in medium proferens. Consentientem secum habet P.S. Palladem, cujus haec verba ex lieris, ad se datis, adscribit: Quod monocerotem in interioribus Africae partibus etiamnum latere suspicionem moves, id mihi quidem haud inexspectatum; certeque jam dudum persuasus sum, non ex nihilo apud veteres illam fuisse famam. Sed vel casu unicornes Antilopes, de quibus in XII. Fasciculo Spicilegiorum dixi, ansam dedisse, vel peculiarem sorte speciem unicornem nobis hucusque ignotam, antiquitus innotuisse, quando interiora Africae itineratoribus Europaeis erant frequentiora. Sparrmanni aliorumque de unicorni narrationes et opiniones congessit Waltherus in Repertorii Literr. Orientall. ab Eichhornio editi T. XVI. P.101 seqq. Acerbum adversarium nactus est Sparrmannus Brucium, Equitem Anglicanum, in Itiner. P. V, pag. 113.]

[pp. 948-959]
Cap. XXVII
Probatur, Reem, vel Rem, non esse Monocerotem, ut volunt; nec urum, ut placet Bootio: sed bicornis Capreae speciens, aut orygem.

[Includes references to the rhinoceros; tries to show that the Biblical reem is not the rhinoceros.]

Secret Link