Latin text from edition of London, 1663
[930]
Cap. XXVI. Quid veteres et recentiores scripserint de animalibus unicornibus.
[summary of chapter, not reproduced]
Ut nobis viam praestruamus ad explicationem Hebraeae vocis ___ reem, vel ___ rem, quam vetustissimi interpretes monocerotem esse voluerunt, libet in hoc capite lectori ab oculos ponere, quae veteres et recentiores scribunt de animalibus unicornibus.
[931]
Horum unum est vo , reliqua o. Rhinoceros Aristoteli notus non fuit. Illum primus descripsit Agatharchides sub Ptolemaeo Sexto. Post quem Artemidorus, Diodorus, Strabo qui viderat, Plinius, Solinus, Aelianus, Oppianus, Philostratus, Dio, Pausanias, alii, quos non vacat hic exscribere. Tantum hoc quaesierim libens, cum constet, rhinocerotem unicum in naso cornu habere, unde belluae nomen, cui geminum illi tribuat Martialis, vel quisquis auctor est libri Spectaculorum, cum de rhinocerote dicit Epigrammate vigesimo secundo:
Namque gravem gemino cornu sic extulit ursum,
Iactat ut impositas taurus in astra pilas.
Gemino cornu, inquiunt, id est, forti et vehementi, quomodo dixit Vergilius,
--- duplici dentalia dorso.
Alii gemino cornu; quia rhinoceros habet duo cornua, ut observat Pausanias, [Greek] unum in extremo naso, aliud supra illud non magnum. Neutrum ad rem, ut quidem puto. Geminus pro forti nusquam occurrit. In Virgilio [Georgica lib. Versu 173]
--- duplici dentalia dorso.
Id est, lato, inquit Servius: ut aut duplex agitur per lumbos spina: aut revera duplici, cujus utrumque eminet latus; et fere hujusmodi sunt omnes vomeres in Italia. Frustra etiam id observatur, rhinocerotem geminum habere cornu. Alterum enim est in dorso, quo ursum extulisse dici non potest. Itaque ad illud cornu non pertinent haec Poetae,
--- gemino cornu sic extulit ursum.
Proinde Politiano cum haec non satisfacerent, is aliud excogitavit, nempe ursum dici gravem gemino cornu, Dativo casu, id est, gravem etiam iis animalibus, quibus geminum est cornu; quales tauri, etc. Quod ut ineptum et coactum docti merito rejiciunt. Neque enim crescit robur cum numero cornuum. Arieter et hircos, utut bicornes, nemo crediderit esse rhinocerote robustiores. Itaque Poetae locum puto esse corruptum, quamvis non videam satis, quomodo possit restitui. Varias tamen afferam conjecturas, ut in iis lector eligat, quod videbitur commodissimum, aut ipse meliora tentet. Fortasse Poeta non scripserat, gravem gemino, sed diversus Casibus:
--- gravi geminum cornu sic extulit ursum.
Geminum ursum, id est, duos ursos; non simul, sed successive oblatos, vel simul oblatos extulit successive: nisi malis Geticum ursum, id est, Scythicum; quia versus aquilonem ursi majores, essetque id ov, si majorem ursum cornu subtulisse dicatur rhinoceros. Sed geminum probo magis, quia sequente versu,
Iactat ut impositas taurus in astra pilas.
Poeta plures pilas videtur opponere pluribus ursis. Et de Carpophoro sic dicitur Epigrammate 23.
Ille tulit geminos facili cervice juventos.
Gravi cornu, id est, v_, atroti, diro, molesto, infesto. Vel, voce leviter inflexa, brevi cornu; quia pro belluae magnitudine cornu brevissimum est. Utrumque habet Oppianus in descriptione rhinocerotis libro secundo Cynegeticon,
[greek]
Breve super summum nasum surgit cornu, grave, acutum, saevum telum. (1)