Skip to content
Rhino Resource Center

The world's largest online rhinoceros library dedicated to assisting research and conservation efforts globally.

Book Book

View options

Surius, L. 1566. Commentarius brevis rerum in orbe gestarum, ab anno salutis MD usque in annum MDLXXIIII ex optimis quibusque scriptoribus congestus. Coloniae, apud haeredes Iohannis Quentel and Geruinum Calenium. pp. i-xvi, 1-641, i-xxiii.

Commentarius brevis rerum in orbe gestarum, ab anno salutis MD usque in annum MDLXXIIII ex optimis quibusque scriptoribus congestus

Note
Location World Subject General Species All Rhino Species

1515. Hoc anno Lusitaniae rex Emmanuel Ulysbonae edidit insigne spectaculum elephanti cum rhinocerote certantis. Est utrunque animal immani corporis vastitate, sed longiora crura sunt elephanto. Naturale autem illis inest odium alterius in alterum, idque propter meliora pascua, ut quidam scribunt, quae sibi invicem praeripere nituntur. Rhinoceros, teste Pausania, duo habet cornua, alterum insigni magnitudine de naribus extans, alterum quod superne erumpit, exiguum quidem, sed validissimum. Fuit eiusmodi bestia viva allata regi Portugalliae Emmanueli anno 1513 ex India, colore buxeo sive vermiculato, testis clypeatis tecta, omnique ex parte armata. Cum autem certamen initurus est Rhinoceros cum elephanto, cui genitas est hostis, ut inquit Plinius, cornu ad saxo limato, aluum maxime petit, quam scit suis ictibus peruiam esse. Porro elephantus dentibus maximus & fortissimis cutem rhinocerotis, quan tunlibet duram, & vix iaculo peruiam, validissimo istu lacerat, dentibus que dilaniat. In eo certamine, quod hoc anno, ut diximus, Ulysbonae fuit, elephas succubuit.

Secret Link