user: pass:


Fabroni, A., 1797. Leonis X. Pontificis Maximi vita. Pisis, Excudebat Alexander Landius

  details
 
Location: Captive
Subject: Captivity
Species: Indian Rhino


Original text on this topic:
Text in Latin:

Neque hac re contentus Emmanuel Rex tres ad eum legatos misit cum amplissimis muneribus, qua legatione nihil iis temporibus fuit magnificentius, & pro qua singularibus verbis Leo illi gratias agendas censuit (30). Princeps illius erat Tristanus Cugna, qui res praeclaras in India gesserat, cujusque summa erat dignitas: sequebantur Jacobus Paciecus & Joannes Faria magni nominis, magnacque auctoritatis jurisconsulti. Urbem illi ingressi sunt JV. Id. Martii an. MDXJV. cum magno comitatu, in quo erant tres Cugnae ipsius filii, & cognati, & affines plures, eosque a porta ad hospitium Populus Romanus, & qui obviam illi miserant Cardinales & Principum Legati, praetorianique milites incredibili celebritate & laetitia prosecuti sunt. Erat cum iis elephas Indicus mirae magnitudinis, panthera venatica, magnifice instructi equi Persici, quem regebat Persa venator exi

mius, clunibus insidens, & haec omnia cum sacris vestibus auro gemmisque distindis, vasis, calicibus, & altaris pallio summo artificio elaboratis dono Rex Pontifici mittebat. Erat quoque caduccator Lusitanus cum insignibus Regiis, qui Legatis praeibat. Ut ventum est ad eum locum, ubi Pontifex e fenestra hanc pompam spectabat, elephas ter flexis genibus, & demisso corpore venerabundus illum salutavit, deinde proboscide in dolium ingens aqua repletum immissa, aquam hausit, qua non solum circumstantem plebem, sed etiam e fenestris spectantes magno cum Pontificis ipsius risu aspersit. Sexto post die ad eum Legati non minori cum pompa deducti fuerunt; aderant Cardinales, Antistites, Principum Ora tores omnisque aula ; Paciecus splendissimam orationem habuit, cui Latinis verbis ita respondit Fontifex, ut nil fieri potuisse aptius, nil gravius, ni elegantius omnes judicaverint. Postridie Legati in viridarium, quod palatio adjunctum est, admissi fuerunt, quo in loco munera Pontifici obtulerunt, inde in hortum vicinum, ubi erat elephas & panthera, quae in animalibus ad rem ipsam paratis suam venaticam dexteritatem experta est. Majus quoque spectaculum fuisset, nisi rhinoceros non visum in Italia mult's jam saeculis animal, quem Romam devehendum quoque Rex jusserat, ad Ligusticae orae scopulos, cum impeditus catenis enare nequisset, naufragium fecisset. Ad testificandum gratum animum suum Leo Regi rosam auream dono misit, eique concessit, ut Equitum Jacobensium & Cisterciensium Magisterium, cui vellet, assignaret, utque honores, qui Beatis tribui solent, tota Conimbricensi Dioecesi haberentur Elisabethae Dionysii Lusitaniae Regis uxori, feminae vitae sanctitate nemini secundae. Eodem ferme tempore septem Minoritas, qui ab origine ultima familiae in Africa pro catholica religione mortem obierant, in martyrum album retu lit. Omnia, quae pertinere ad Dei Sanctorumque cultum, & ad prodenda virtutum exempla illustria intelligebat, studiosissime diligentissimeque curabat, & tum maxime & pietatem & religionem
versari in animo illius dixisses, cum rebus divinis operam dabat. Testatur Jovius vere de illo dictum videri, neminem superiorum Pontificum illo augustius & decentius sacrificasse, neminemque majori studio procurasse, ut caerimoniae & religiones publicae san?issime colerentur. Videbat etiam, ne quid a ceteris, qui sacris praeerant, fieret, quod a majorum institutis & ab antistitum dignitate abhorreret, probe noscens quam sensim negligentia inlapsa in populorum animos, malis studiis malisque doctrinis repente totas civitates everteret. Vel in ipsis modis musicis, qui ad Dei cultum adhibebantur, jucundam quamdam severitatem probabat, nec sane tulisset, quod nunc passim fieri videmus, ut cantores cervices oculosque pariter cum modorum flexibus torquerent. Magis etiam magisque apparuit ejus studium sanctioris disciplinae ex iis, quae Concilii Patribus decernenda proposuit, cumque intervenisset querelis Episcoporum, quas habebant de Cardinalibus, quod hi eos non solum juribus quibusdam, sed etiam dignitate fere spoliare volebant, eorum decori auctoritatique consuluit. Ea autem de Cardinalibus ipsis sancienda curavit, quae ad eorum frenandam ambitionem atque luxuriem salutaria, atque temporibus, tanta erat morum corruptela, accommodata videbantur. Bene quidem ac sapienaer Concilii Patres judicarunt, hominum, qui in amplissimo essent ordine collocati, vita victuque mutato, mores mutari quoque civizatum, quod vitiosi principes non solum obsunt, quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent. His autem verbis decretum factum fuit. Cardinaes vitae munditia ac virtutum splendore cunctis praefulgeant: sint omnes vigiles, ac divinis officiis missarumque celebrationibus intentì: in domibus familia, mensa, supellectili sint modestiae & frugalitatis speculum: ministerium indecorum Episcoporum, Praelatorumque in domibus non habeant, sed eos honorifice ut fratres, ac juxta eorum statum ac dignitatem tractent. Ne partialitatem suscipiant aliquam neque Principum, aut Communitatum, vel quorumcumque alio

rum contra quemquam, nisi quantum justitia & aequitas postulat, eorumque dignitas & conditio requirit; Promotores aut Defensores fiant, sed ab omni privato affectu remoti sedandis & componendis inter quoscumque litibus omni diligentia vacent incumbantque ; Principum & quorumcumque aliorum, ac praesertim pauperum & religiosorum justa negotia pio promoveant affectu; ut Ecclesiarum bona temere ne effundant &c. Praeclara sane lex, sed verendum erat, ut non de Senatu, deque iis Senatoribus, qui tunc erant, sed de futuris, si qui forte illi parere voluissent, lata videretur.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]